Escuchar "Franciscae meae laudes" Amazon Music Unlimited (ad) Prueba Gratis 30 días

Letra de Franciscae meae laudes

Novis te cantabo chordis O novelletum quod ludis In solitudine cordisEsto sertis implicata O femina delicata Per quam solvuntur peccata!Sicut beneficum Lethe Hauriam oscula de te Quae imbuta es magneteQuum vitiorum tempestas Turbabat omnes semitas Apparuisti, Deitas Apparuisti, DeitasVelut stella salutaris In naufragiis amaris Suspendam cor tuis aris!Piscina plena virtutis Fons eterne juventutis Labris vocem redde mutis!Quod erat spurcum, cremasti Quod rudius, exaequasti Quod debile, confirmastiIn fame mea taberna In nocte mea lucerna Recte me semper guberna Recte me semper gubernaAdde nunc vires viribus Dulce balneum suavibus Unguentatum odoribus!Meos circa lumbos mica O castitatis lorica Aqua tincta seraphicaPatera gemmis corusca Panis salsus, mollis esca Divinum vinum, Francisca! Divinum vinum, Francisca!Patera gemmis corusca Panis salsus, mollis esca Divinum vinum, Francisca! Divinum vinum, Francisca!